[185] EPISTOLA LXXXV.

Amplissimo, Clarissimo, Consultissimo Viro ac Domino

D. ARNOLDO BONNO, &c.

Domino ac Patrono suo unice colendo.

Lubecam.

Annus jam est aut eo plus, Vir Prudentissime, ex quo literas ad me Basilea dedit AUGUSTINUS KOCKERTUS, (quarum exemplar ad te his inclusum mitto) quibus & suas in eandem sententiam quoque, qui eas ad me transmisit PAULUS MELISSUS addidit. His acceptis nihil equidem dubitavi, quin Castigationes meas ex nundinis autumnalibus insequentibus, uti mature fieri petiveram, hic recepturus essem, sed ea spes adeo me fefellit, ut non modo tunc nihil acceperim, sed etiam deinceps nihil consecuturus esse videar. Postquam enim COCKERTUS in Italiam profectus est, mihi objiciuntur nebulae, ut non videam amplius, Castigationes istae vel ubi sint, vel unde peti debeant: additur etiam te easdem literis identidem scriptis flagitare, ut Lubecam transmittantur. Memini te mihi scripsisse olim in haec verba; ( Nec vero quicquam quod in IANI reliquiis tuum esse constabit aut docebitur, nos quo minus tibi vindices, morabimur. ) Atqui, Vir Prudentissime, si ea IANI omnia esse censebitis, quae manu IANI descripta esse videritis, & mea nulla esse, nisi quae mea manu exarata sunt, iniquam sane censuram agetis. Ego IANO Castigationes in omnia opera Ciceronis contuli, has ille magna ex parte sua manu descripsit, & hinc decedens autographa mea mihi reliquit, nam & caetera quoque eodem modo descripturus, & eorum authentica ad me remissurus erat, antequam praelo committeret, id quod ex Plautinis ejus Quaestionibus, satis clare patet. Habuisse autem me paratas in omnia opera Ciceronis Castigationes abunde locuples testis est IOANNIS OPORINUS, qui Praefationem meam in officia Ciceronis, ubi id scribo, ipse excudit, ut in exemplari apparet, quod his adjunctum transmitto. Dedisse autem me eas IANO, ipse non uno loco in scriptis suis praedicat, & quod multa ex meis descripserit, collatio eorum, quae istic, & eorum quae hic sunt, plenissime docebit. Quid igitur iniquius fuerit, quam IANO adscribere,quae mea sunt? Nam si quid IANUS forte ex codicibus Gallicis collegit, ex quo in Galliam venit, id accessorii loco tantummodo habendum est, principale enim universum meum est. Iam vero ego non viribus meis diffisus, sed otio destitutus IANO Castigationes hasce perficiendas dedi; dedi enim in eum finem, ut in usum Rei literariae ipse meo nomine eas absolveret, & in lucem ederet; dedi amico familiari, & bene explorato, & cui quo praesens commodius praeire in his possem, abs te biennium impetravi, quo mecum hic familiariter viveret in convictu meo. Iam igitur cum IANUS hoc mandatum susceptum exequi non potuerit, quis est tam sinistri judicii, ut neget ad me Castigationes hasce de integro recidisse, ut mihi liberum sit, & esse debeat, cui eas committam! Imo quis mihi relinquendas a vobis neget, si nulli alteri committere sed mihi ipsi reservare velim? Nec vero IANUS pro sua gratitudine sententiam rogatus unquam negasset, accessorium suum principali meo consequens esse debere, nec a quoquam suum nomen celebrari malle, quam a me, a quo accepit ipse unde nomen in literis consequeretur. Quae res me mirari facit quorundam vestrorum ingratitudinem, qui nullam mei rationem hic habendam putant, & quasi mandatum ad haeredes transeat, ita sibi liberum fore putant, etiam me inconsulto meas Castigationes hasce cuilibet, quantumvis mihi ignoto & inexplorato pro arbitrio suo addicere non modo excudendas sed etiam absolvendas. Imo vero quasi in possessionem suam venerint licitantibus indicant operas meas, & ex his sibi promittunt nescio quos montes aureos. Atqui si IANUS ipse viveret pacto mihi tenebatur, ne cui hasce Castigationes citra consensum meum excudendas committeret, praeterquam THOMAE GUARINO, Typographo Basileensi, cui ego jam antea pactus eram, acceptis aliquot ab eo libris ad propositum meum hoc necessariis, quos illi adhuc debeo, soluturus tamen si illi Castigationes excudendas non praestitero. Et si quid ex iisdem fructus a Maecenatum liberalitate redundare posset id quod certe hoc rerum statu perquam exile futurum est, quis id IANO totum ita peculiare promisit ut nulla ejus pars ad me pertingere debeat? Cupio igitur ut mihi Castigationes meae, sive meae sive IANI manu descriptae sint, huc remittantur. Primum quia aequum est, ut quod meum est mihi restituatur. Deinde, quia me invito meos labores vel sibi ipsi vel cuivis alteri perficiendos proponere nemo debet, tum etiam, quia nemo alius praeter me IANO mortuo Castigationum rationes, unde fides emendationis pendet incognitis librorum notis intelligere potest. Denique quia nemo eorum quidem, qui vivunt hodie, vel majori cum fide possit, vel pleniori cum benevolentia velit ad gloriam defuncti IANI hasce Castigationes in lucem proferre, quam ego. Ad extremum, quod nemo me melius aestimare possit, quid fructus ad me, quid ad IANUM vel a Typographis vel a Maecenatibus ex his Castigationibus redundare possit. Quas quidem rationes cum nemo veras ac solidas esse negare possit, equidem satis mirari non possum hactenus istic adeo nullam esse mei habitam rationem, ut toto jam biennio me litera ulla ultro unquam appellare nemo dignatus sit, itaque, me quasi suspectum habeant, quem, si non gratitudinis, at saltem commodi sui & honoris IANI ratione colere ac venerari debebant, studiose caelant, quid agatur, qui certior factus promovere magnopere conatus ipsorum possem. Itaque non me modo suspensum tenent, sed & IANI manes etiam debita laude privant & seipsos commodo fraudant. Velim igitur scribatur ad PAULUM MELISSUM, seu ad quemvis alium mature ut Castigationes huc remittat, & hic aliquis constituatur, qui mecum ex aequo & bono de commodis vestris hinc percipiendis agat, quibus ego vos neutiquam fraudatos volo. Hoc si impetro cum gratia, dabo operam, ut honori IANI & emolumentis vestris mature consulatur. Sin minus, dabitis mihi veniam si labores meos, quos tot annorum spatio tantis curis atque vigiliis, addo etiam sumptibus ac periculis confeci, nolim concedere ingratis, quos proinde ut recuperem facturus sum, quod & jus fieri permittet, & factum posteritas laudabit. Pro rebus IANI liberandis, quibus ego manum hic injeci, fidem suam interponere vestro nomine voluit Consultissimus D. L. IOANNES BENONIUS, qua mihi pro multis millibus alioqui fidejussor satis idoneus foret, si de debito aliquo pecuniario ageretur, nunc autem cum de opera mea agatur, quae non pecunia, sed sola opera, ea que per me solum continuanda praestari potest, quo citius vos me compotem Castigationum mearum feceritis tanto citius ego vobis res IANI nexu meo liberabo. Tu igitur haec quae supra dicta sunt cum caeteris amicis & haeredibus IANI communicabis, & quid mihi expectandum sit mature indicabis, ut ad nundinas Francofordienses aliquid habere certi possim; qua occasione & tu trium cohaeredumque tuorum consensum literis additis, eidem Melisso indicare poteris, quas ego meis inclusas tuto ad illum perferri procurabo. Bene Vale. Coloniae IV. Aug. Anno MDLXXXVII.

SUFFRIDUS PETRUS L.